monumenta.ch > Tertullianus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, 23, 6
Cum ergo utraque pars concurrit in confessionem, deos esse negans, agnoscite unum genus esse, id est daemonas. Verum utrobique iam deos quaerite; quos enim praesumpseratis, daemonas esse cognoscitis. Eadem vero opera nostra ab eisdem diis vestris non tantum hoc detegentibus, quod neque ipsi dii sint neque ulli alii, etiam illud in continenti cognoscitis, qui sit vere deus, et an ille, et an unicus, quem christiani profitemur, et an ita credendus colendusque, ut fides, ut disciplina disposita est Christianorum.